monumenta.ch > Plinius > sectio 109

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 31, 109
{XLVI} Et hoc quidem nascitur, in Aegypto autem conficitur, multo abundantius, sed deterius, nam fuscum lapidosumque est. fit paene eodem modo quo sal, nisi quod salinis mare infundunt, Nilum autumno nitrariis. hae accedente Nilo rigantur, decedente madent suco nitri XL diebus continuis, non ut in Macedonia statis. si etiam imbres adfuerunt, minus e flumine addunt, statimque ut densari coeptum est, rapitur, ne resolvatur in nitrariis. hic quoque olei natura intervenit, ad scabiem animalium utilis.